monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 32
SILO dixit: 'amicus' inquit 'abdicatorum sum'; quid ergo? mavis inimicum adoptet? si intraveris domum, videbis, an aliqui [qui] animum patris a filiis avertant. 'si reduxerit' inquit 'illos, [et] quid fiet? ' capit divitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem gravabuntur, libentissime recipiam. sic de me dives meruit, ut illi (et) dare filium paratus sim et commodare. BLANDUS hoc colore egit, ut diceret divitem inexorabilem liberis esse: omnia se fecisse, ut illum placaret. videri esse magnas causas et graves, itaque certam futuram adoptionem.